

Liber Job*
Prothemata: Incipit
[Ex Greg. in Job, passim.]Quaedam historice hic dicuntur, et allegorice, et moraliter. Quaedam nequeunt ad litteram accipi; quia erronea essent vel impossibilia, vel a se invicem discordantia, ut illud scilicet:Sub quo curvantur qui portant orbem[Job 9.],quasi gigantes mundum vehant; et illud scilicet:Elegit suspendium anima mea[Ibid. 7.],quasi tam patiens velit suspendio vitam finire: et illud scilicet:Per eat dies in qua natus sum[Ibid, 3.],etc. Aliquando qui sensum litterae negligit, veritatis lumen sibi abscondit, dum intrinsecus aliud quaerendo, quod foris est perdit; ut dum de misericordiae operibus dicit:Si negavi quod volebant, pauperibus[Job. 31.],allegoriam quaerat. Divinus enim sermo, sicut in mysteriis prudenter exercet, ita superficie simplices refovet: quia est ut fluvius planus et altus, in quo agnus ambulet, elephas natet.Erranti homini data est lex. Inobediens legi confunditur exemplo, maxime hominis sine lege, qui legaliter vixit. Unde[Isa. 23.]:Erubesce, Sidon,id est, stabilitas in lege positorum,ait mare:Gentilitas, quae, dum legem custodit, auditores legis redarguit.Dicitur Moyses haec de Job, quasi de antecedente scripsisse: quia in Genesi legitur Jobab de Esau descendisse, et Balach filio Beor in regno successisse. Sed mos est sacri eloquii in prioribus partibus breviter longe post secutura perstringere, dum ad alia properat. Non igitur fuit Job ante legem, sed tempore Judicum, quia ipse verius creditur gesta victoriae suae scripsisse. Nec nocet quod ait, dixit, vel fecit haec Job: quia mos est sanctis de se quasi de aliis loqui: Spiritus enim est qui loquitur in ipsis sicut de aliis. Unde angelus Moysi, modo angelus dicitur, qui exterius servit, modo Dominus qui interius praesidet; unde et David:Attendite, popule meus, legem meam[Psal. 77.].Non enim populus vel lex erat David, sed ejus qui in eo loquitur.Et a Gentili, sicut a Judaeo voluit prophetari, qui pro utroque populo venerat.Infructuosa loquacitas quasi verborum folia a divinis resecatur, dum in templo Dei nemus plantari prohibetur. Indignum est ut verba coelestis oraculi restringantur sub regulis Donati.Virtus Job et in quiete magna fuit sibi nota et Deo: sed flagellis commota, ut aromata nobis redolet. Unde et fideles grano sinapis comparantur, quod non contritum lene est, sed si conteritur inardescit, et quod latebat in eo prodit; unde in Psalmo:In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declaravit eam[Psal. 41.].Donum misericordiae, quod in diei quiete percipitur, nocte adversitatis manifestari dicitur. Flagellatur etiam, ut inter mala gratias agere sciret quod unum ei profecto deerat. Quod ergo hostis ad malum petiit, Deus ad bonum permisit. Nec putet quis aliqua verba Job reprehendenda, quem adeo commendat Deus, in quo quasi medio diabolus contra Deum certat. Quod vero bona sua narrat, non est arrogantia: sed per ea se, ne desperet, confirmat, cum per tot mala et amicorum opprobria cogeretur desperare de vita sua. Omni genere tentationis feritur Job: damnis rerum, quibus potens in saeculo moveri putabatur; sed haec despicit: orbitate prolis; sed hanc aequanimiter dolet: percussione carnis, quam patienter tolerat; et haec fuerunt quasi exterior impetus belli, et quasi hostes a facie pugnantes. Intus vero per uxorem quasi per civem mens sustinet venena consilii, sed et hanc sapienter docet.Amici ad consolationem veniunt, sed ad increpationem prosiliunt: inter quos et ultimus junior, quod indignus sit, acrius increpat, quia aliquando plus conturbant verba quam vulnera. Ecce quasi hostes ex latere. Per vulnera probatur patientia: per verba exercetur sapientia, illa robore, haec ratione superavit.Amici Job magis ignorantia deliquerunt quam malitia. Non enim tantus vir amicos iniquos habuit: sed, dum causam percussionum discernere nequeunt, in culpam labuntur. Percussionum enim alia est, qua percutitur iniquus ut puniatur; alia ut corrigatur; alia ne futura committat; alia ut cum consequitur salus, salvator amplius ametur. Bonus si percutitur, merita cumulantur: quod nescientes distinguere, percussum pro culpa credunt. Unde et citius ad veniam redeunt, quos Deus hic humiliat, ut non nisi per eum quem despexerant, ad gratiam reciperet.Sicut omnes justi, ita Job, non modo verbis, sed rebus, Christum praesignavit: ut per passionem passurum ostendat Christum: id est, caput cum corpore, quod est Ecclesia. Uxor ejus, carnales significat, qui intra Ecclesiam quo per fidem propius sunt, durius vita premunt. Amici Job, haereticos, qui specie consulendi decipere volunt, et dum quasi pro Domino loquuntur, veritati adversantur. Jobdolensdicitur, quo passio Christi vel labor Ecclesiae exprimitur. Eliphaz,Domini contemptus,id est haeretici, qui, dum falsa de Deo sentiunt, eum superbiendo contemnunt. Baldath,vetustas sola,quia non intentione bona, sed appetitu gloriae loquuntur, id est, non zelo novi hominis, sed pravitate vitae veteris. Sophar,dissipatio speculae,veldissipans speculatorem,quia haeretici mentes superna contemplantes verbis percutere appetunt. Contemnendo ergo Deum, in vetustate se retinent, in qua manentes, malis sermonibus speculantibus nocent. Sed quia et ipsi aliquando ad Ecclesiam redeunt, hoc amicorum reconciliatio ostendit, pro quibus Job orat, quia haereticorum sacrificia Deo non sunt accepta, nisi manibus Ecclesiae oblata. Septem pro eis sacrificia offeruntur, quia dum septiformem Spiritum accipiunt, quasi septem oblationibus expiantur. Tauri et arietes pro eis oblati sunt: in tauro cervix superbiae significatur: in ariete ducatus gregis: quia per superbiam ab Ecclesia resilientes, post se infirmos greges trahebant; quod in eis occiditur, dum ad Job, id est, Ecclesiam redeunt. Per Elihu qui recto sensu loquitur, sed ad elationis verba derivatur arrogans, sed tamen fidelis exprimitur, qui et arguitur: nec tamen sacrificio reducitur, quia per veritatem fidei victus est, sed per tumorem superbiae displicet. Unde Elihu,Deus meus iste,velDeus nosterinterpretatur: etsi enim superbus, tamen veraciter credendo, aperte confitetur, et Deum per divinitatem, et Dominum per incarnationem perhibet.Post omnia mala, ob duplicia recepit, quia Ecclesia et hic pro laboribus suis duplicia accipit, dum susceptis gentibus, in fine et Judaeos convertit, et in futuro duplici stola dotabitur, id est, beatitudine animae et corporis. Unde Propheta:In terra sua possidebunt duplicia[Isa. 61.].Afflicto Job dicitur: sed quanto tempore fuerit, tacetur; quia Ecclesia affligenda scitur, sed quandiu ignoratur; unde:Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater in sua posuit potestate[Act. 1.].